- ASSAR
- ASSARSyro Interpreti et Hebraeis non raro. idem quod Assarium est, hoc autem idem, quod As. Glossae Latino-Graecae Asse, Α᾿ςςαρίου. Etalibi, Sesquas, ἕν ἥμισυ καὶ ἀςςάριον. Origo vocis exhibetur supra in As: valor, ex Budaei supputatione, est quaternorum denariolorum Gallicorum et paulo ultra: seu trium maravediorum, secundum Cohen de Lara de Conven. Rabbinismi cum Graeco. Arabs Interpres et Hieronymus, ille quidem Assarium follem, hic vero duos assarios dupondium, interpretatur. Sed Matthaei c. 5. v. 26. in eodem Arabe follis est pro quadrante. Et Marcic. 12. v. 42. duo folles, sunt pro duobus minutis, seu duabus perutoth: quae simul iunctae unum quadrantem efficiunt. Unde apparet eum, de vero nummorum pretio parum sollicitum, sat habuisie, si pro vili nummo vilem alium, quamvis diversi pretii, poneret. Et vero, assariô vel asse vendi nihil aliud est, quam vili pretiô distrahi. Catullus Lesbiae. Epigr.5. v. 2.Rumoresque senum severiorumOmnes unius aestimemus assis, etc.Pro assario Graeci vetustiores obolum dixistent. Sic in Avibus Aristophanis graviter queruntur aves de quodam Philocrate, qui,---- συνεύρων τοὺς πίνους, πωλεῖ καθ᾿ ἑπτὰ οὐβολοῦ,Fringillos connectens septem vendit unô obolô,i. e. duobus assariis. Vide Bochart. Hieroz. Parb. poster. l. 1. c. 23. Hesychio Assarium idem est, quod λεπτὸν, quô nomine quadrantem intelligit, sexmillesimam solidi partem. Veter. Glossae ἀςςάριον, τουμμίον, vertunt. Ita Suidae ἀςςάρια, ὀβολὸν, νομίσματα et ςτάμενα, idem sonant, vel certe pro λεπτοῖς seu minutioribus monetis, confunduntur. Et in Glossis Graco Latin. Α᾿ςςάριον, as, esse dicitur, minimus nempe aeris nummus, cum de numerata in aere pecunia agitur, ut Cuiacius observat l. 7. c. 33. Sed et de vocis notione ac monetae valore non sibi constant Graeculi isti: quippe in Glossis Regiis MSS. ἀςςαριον exponitur πεντανούμιον ἢδεκανούμιον, ita ut assarium cinfecerit quinque vel decem νουμία aerea, vel certe appenderit: pro pondere enim vocem usurpat Cleopatra de Ponderibus, ubi τετράπαρον λ᾿ταλικὸν, unciam vocari, ait, apud Marcellum vero Emprici. de Ponder. et Mens. Tetrassarius semunica est: unde colligas, assem unciae habuisse quadrantem. Car. du Frensne Dissertat. de Numismatibus inferioris aevi. Vide et infra ubi de Monetaeusu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.